ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ
Γ΄ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ
ΤΕΤΑΡΤΗ 14 ΙΟΥΝΙΟΥ 2017
ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ:
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΠΡΟΣΑΝΑΤΟΛΙΣΜΟΥ
ΚΕΙΜΕΝΑ
Existimāvit ad se venīre hominem ingentis magnitudinis et facie squalidā, similem effigiēi mortui. Quem simul aspexit Cassius, timōrem concēpit nomenque eius audīre cupīvit. Respondit ille se esse Orcum.
…………………………………………………………………………………………
Bello Latīno T. Manlius consul nobili genere natus exercitui Rōmanōrum praefuit. Is cum aliquando castris abīret, edixit ut omnes pugnā abstinērent. Sed paulo post filius eius castra hostium praeterequitāvit et a duce hostium his verbis proelio lacessītus est: […].
…………………………………………………………………………………………
Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et mināci animo perveneras, cur, cum in conspectu Rōma fuit, tibi non succurrit: «intra illa moenia domus ac penātes mei sunt, mater coniunx līberique»? Ergo ego nisi peperissem, Rōma non oppugnarētur; nisi filium habērem, lībera in līberā patriā mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futūra sum: at contra hos, si pergis, aut immatūra mors aut longa servitus manet.